monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 106

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 106
Unde et corpus eius purissimum et suavissimum in omni sanctitate fuit: ita quod nunc carnem et sanguinem ipsius fideliter suscipientes, tanta dulcedine vivificentur, quod nullum despectum abiectionis patiantur, sicut et in Cantico canticorum scriptum est: Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris, et deosculer te et iam me nemo despiciat?